utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340258

Charter Number: 02340258
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1146
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis ego Hugo Autissiodorensis episcopus notum fieri volo tam præsentibus quam futuris quod Guillelmus filius Ulrici de Lenniaco apud Regiumamnem in nostram veniens præsentiam concessit atque donavit in manu nostra ad usus fratrum Pontiniacensis monasterii quicquid pater et mater ipsius eidem monasterio de suis terris antea dono eleemosina vel venditione contulerant et quicquid de jure et hereditate sua eadem die possidebant Possidebant autem tunc temporis terram de Runcennaco cum pratis et aquis sicut fossatis clauditur et amne Senaien et extra fossata tres petias terræ unam ante noem Isembardi aliam in qua est curtillus cum coherentibus terris planis et clausuris tertiam in exitu nemoris versus SanctamPorchariam ex altera vero parte prædicti fluminis duas hastas adjacentes campo qui dicitur SanctiMartini et unum jornellum juxta campum Garnerii et de casamento Hugonis qui cognomento dicitur ManumadSaccum quicquid prædicti fratres ab eodem Hugone et Gauberto patre uxoris suæ acquisierant Hæc autem omnia concessit Guillelmus laudante atque donante secum Bartholomæo germano suo anno ab Incarnatione Domini MCXLVI præsentibus Guichardo abbate Pontiniaci Gauterio Calvo Rainaudo Gauterio de SanctoSidronio Garino monachis Pontiniacensibus Radulfo de Tociaco Stephano de SanctoGermano canonicis SanctiStephani Autissiodorensis Stephano maiore de Aponiaco Poardo de Lanniaco Johanne forestario Roscelino et Bono Filio famulis meis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter