utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340259

Charter Number: 02340259
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1146
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis ego Hugo Autissiodorensis episcopus notum volo fieri tam præsentibus quam futuris quod Hugo de Booliaco et Salo frater ejus quicquid apud SanctamPorcariam habebant in bosco et in plano in pratis et aquis et quicquid in toto territorio ab eis tenebatur ecclesiæ Pontiniaci fratribusque ejusdem loci in manu Guichardi abbatis dederunt et in perpetuum libere et quiete possidendum concesserunt ut autem liberius quietiusque possiderent in fide sua promiserunt memoratus Hugo et frater ejus quod terram ipsam ad habitationem hominum suorum immunem et incultam facerent et domos ipsorum cum pace eorumdem a toto territorio auferrent unde sexaginta et quinque libras habuit ipse Hugo Hoc laudavit Adam vicecomes Barri avunculus eorum et filii ejus Guido Adam et Anselmus qui vicecomes habuit etiam centum solidos Et ut conventio ista firmiter teneretur et ne aliquod etiam impedimentum Pontiniacensibus fratribus oriretur Daimbertus de Saliniaco cum fratribus suis Bochardo et Stephano super casamento Salonis accepit in manu Præterea idem Salo donavit prædictæ ecclesiæ noias suas de ponte Naizelas et etiam viginti octo libras habuit Testes sunt Guiardus clericus Guillelmus de Pruneto Gofridus de Molendino Ansellus et Iterius Actum anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo sexto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter