utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340261

Charter Number: 02340261
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1146
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Notum sit omnibus tam futuris quam præsentibus quod nos canonici SanctiStephani Senonensis terram nostram quæ in territorio Creciaci erat commutavimus pro duabus petiis terræ quas monachi Pontiniacenses prope Avirolam habebant hoc autem factum est sicut diviserunt et mensuraverunt ex parte nostra Boso decanus Symon nepos ejus et Joscelinus frater ipsius Ambertus maior Isembardus de Bunione et Herbertus frater ejus Baudri de Rivellone Ex parte vero monachorum Rainaudus Guido de Siliniaco Gauterius Buzsacrez Quam commutationem ego Stephanus Senonensis ecclesiæ præpositus Manasses archidiaconus Symon thesaurarius Symon cellararius totusque ejusdem ecclesiæ conventus laudamus et sigilli nostri impressione ut in perpetuum ratum maneat confirmamus Si quis calumniam pro hac commutatione intulerit monachis nos adquietabimus similiter et monachi nobis adquietabunt Actum Senonis anno ab Incarnatione Domini MCXLVI Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum regnante
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter