utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340263

Charter Number: 02340263
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1146
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis ego Hugo Dei gratia Autissiodorensis episcopus præsentibus et posteris præsentis scripti testimonio memoriter tenendum innotesco Herbertum Crassum cum Jerosolymam esset profecturus decimam de SanctoGervasio quam injuste tenuerat et tenebat in manu mea dimisisse Quam ego quem cum Dei adjutorio ecclesiarum providere querelis pastorali cura officiosa admonet sedulitas Geraudo Molismensi abbati contradedi et ecclesiam Molismensem subscriptorum testium a stipulatione ipso laudante in perpetuum investiri concessi Etiam idem Herbertus quatenus quidquid infantes Guidonis Bailledardi vel quicumque alii in ea decima ab ipso feodaliter tenebant quocumque modo ecclesia Molismensis aliquando acquirere potuerit libere acquirat et teneat Testes sunt Gaufridus Nivernensis episcopus Raynaudus archidiaconus magister Anselmus Bernardus archipresbiter Landricus sacerdos et canonicus Belinus presbiter Gautherius Calvus Gautherius Botzacre Pontiniacenses monachi ex parte abbatis Herbertus Farsitus Guillelmus Hugo Puttaillus monachi Molismenses Gaufridus furnarius Simon ejus filius Acta sunt hæc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo sexto quarto nonas augusti luna vigesima prima indictione nona Hoc totum postmodum Gertrudis præfati Herberti uxor cum filio suo Gaucherio in die SanctiLaurentii apud Briennium in præsentia domini Senonensis archiepiscopi Hugonis et fratris sui Guillelmi archidiaconi Hugone eleemosynario Hermerio Milone monachis Molismensibus Guidone comite Barensi Bartholomæo de Laniaco Herberto Euvroart et aliis plurimis astantibus me præsente laudavit Item hoc actum est anno quo supra quarto idus augusti indictione nona regnante Ludovico rege Francorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter