utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340266

Charter Number: 02340266
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1147
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum esse volo tam presentibus quam futuris quoniam Gilo predicte civitatis nostre miles Jherosolimis profecturus casamentum et quicquid de ecclesia BeatiGermani Autisiodorensis tenebat in remissionem peccatorum suorum et antecessorum ejus laudante et concedente fratre suo Stephano eidem ecclesie perpetuo jure possidendum dedit et in presencia nostra in conspectu omnium quietum clamavit Quod donum ut ratum et inconcussum maneret et illud ecclesia in pace possideret prefatus Gilo adfiduciavit quod contra omnes si qui essent qui huic dono calumniari presumerent garantiam ferret Pro cujus doni largicione abbas SanctiGermani de caritate ecclesie eidem Giloni decem libras dedit Cui rei ecclesie nostre persone aliique quamplures testes affuerunt qui in carta notantur Quod ut ratum maneret sigilli nostri auctoritate firmari et muniri fecimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter