utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340269

Charter Number: 02340269
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1147
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis ego Hugo Autisiodorensis episcopus notum fieri volo omnibus hominibus tam præsentibus quam futuris quod Iterius de Tuciaco laudante Helisabet uxore ejus dedit et concessit Deo et ecclesiæ Pontiniacensi libere absque pasnagio et sine omni exactione usuariam in omnibus nemoribus suis ad omnes usus porcorum ejusdem ecclesiæ Similem donationem fecit memoratæ ecclesiæ Narjodus de Cruz in suis omnibus nemoribus Actum Tuciaci in presentia nostra anno Dominicæ Incarnationis MCXLVII die profectionis eorum in Jherosolimitanam expeditionem Harum donationum testes sunt Gofridus abbas de Rupibus et Richardus abbas de Challuel Rainaldus archidiaconus Autisiodorensis Goffridus Capellus cantor Stephanus thesaurarius Bernardus archipresbyter Bonafides et Garinus et Gelinus monachi nostri Herbertus de Grinnio et Obertus serviens ejus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter