utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340270

Charter Number: 02340270
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1147
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Ego Henricus Trecensis episcopus notum fieri volo omnibus tam futuris quam presentibus quod Gaufridus Furnerius et Symon filius ejus et Gaucherius frater Herberti Crassi libere dederunt SancteMarie et fratribus Pontiniacensis monasterii totum usuarium in omnibus terris suis et in boschis et in planis et ut hoc datum firmius sine calumnia et liberius absque ullorum aliorum impedimento possiderent iterum in nostra presentia concesserunt et sigillo nostro muniri voluerunt Testes sunt Petrus abbas SanctiPetri de Alnaio Wilelmus abbas SanctiMartini Evrardus abbas SanctiLupi Trecensis Manasses archidiaconus Trecensis et Falco itidem archidiaconus magister Geboinus cantor Otranus et Gualterius Bozacredus monachus Actum anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo quadragesimo septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter