utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340271

Charter Number: 02340271
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1147
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Dei gratia Autissiodorensis episcopus notum volo fieri omnibus tam presentibus quam futuris quod Daimbertus de Salliniaco et uxor ejus Alpazia laudantibus Bochardo et Stephano fratribus ejusdem Daimberti concedunt ecclesie Pontiniacensi quidquid habent in territorio Creciaci et quidquid alius in eo tenet vel tenere debet ab eis et quicquid Milo CollumGelatum tenebat in territorio Ducheii sicut portat vallis de sub monte Ducheio versus Creciacum et donant et concedunt eidem ecclesie totam aquam que dicitur Mortuum Creceii Testes sunt Rainaldus archidiaconus Bernardus archipresbyter Stephanus de SanctoGermano Landricus de Draciaco Guiardus clericus Ansellus de Marliniaco Iterius frater ejusdem Salo de Bosliaco Actum anno Incarnationis Dominice MCXLVII regnante Lodovico rege Francorum et duce Aquitanorum qui et eodem anno Jerusalem profectus est
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter