utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340273

Charter Number: 02340273
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1147
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris Rogerium de Anceyo assensu domini Rainardi de Rubeomonte et Odonis filii Odonis a quo ipse feodaliter tenebat et Raynaldo cum ceteris fratribus suis Hugone videlicet et Joceranno assentientibus SancteMarie ecclesie Molismensis quartam partem ejusdem ville Anceii decimationis pro anima sua libere contulisse Notifficamus etiam et hoc quod dominus Stephanus de MonteBarro Lingonensis archidiaconus minutam decimationem de Mercennaco predicte ecclesie Molismensi pro patris sui antecessorumque animarum remedio dedit Unde ego Gaudefredus Dei gratia Lingonensis episcopus caritatis zelo motus propter pacis dilectionisque custodiam has donationes propria manu confirmo et corroboro Porro domum Marjot in atrio MontisLassonis sitam quam dominus Matheus prefate Molismensis quoquo modo possit acquirere concedit simili modo confirmo Si quis autem istud violare presumpserit sub SpirituSancti anathemate divinum in perpetuum sentiat judicium Actum anno ab Incarnatione Domini MCXLVII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter