utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340277

Charter Number: 02340277
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1147
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Omnibus notum sit hominibus tam futuris quam presentibus quod Dei providentia Artaudus de Casteluz cum filiis suis pro suis etiam peccatis cum regali exercitu ire Jherusalem proposuit atque ad memoriam reducens se elemosinis a morte posse liberari quia scriptum est elemosina hominem a morte liberat et Dominus in Evangelio date elemosinam et omnia munda sint vobis Et Tobias elemosina summa fidutia est omnibus qui faciunt eam Et Daniel ad regem peccata via helemosinis redime Quibus ad memoriam reductis SanctæMariæ Regniacensis æcclesiæ et fratribus in ea Deo servientibus pro animæ suæ et uxoris sue suorumque antecessorum salute et redemptione per omnia sua nemora inter Coram et Cosam jacentia atque posita suorum pastionem porcorum transitum percursum sine precio et pasnagio et omnes usus quos aisantias vocamus perpetue donavit Hec etenim supradicta Rachel ejus uxor et filii Artaudus Milo Guido Willermus Obertus et ejus uxor Helisabet atque filii Hugo et Ansericus laudaverunt et concesserunt et ejus filia Dametta Huic etiam donationi hii testes adfuerunt Scotus Avalonensis æcclesiæ canonicus Ugo capellanus de SanctoGermanodeCampis Johannes de Cipella Theodericus Airardus de Magniaco Willermus de Drusiaco Stephanus Barbinus Johannes de Vigis Beraudus de Mahimen Petrus Burchardus Aimo de Coreta Radulfus cognatus ejus Bernardus clericus Hec autem facta sunt rege Lodovico regnante Humberto Æduensis æcclesiæ episcopatum regente Odone Burgundiæ ducatum tenente anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo septimo epacta XVII c [] indictione decima
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter