utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340288

Charter Number: 02340288
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1148
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Eugenius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Cluniaci abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Cognoscentes quod servos Dei litigare non expedit ex vinculo nobis officio debemus lites et scandala de medio tollere et ecclesiarum paci et tranquillitati sollicita vigilantia providere Ideoque quid super controversia quæ de monasterio BeatiGermani inter te et venerabilem fratrem nostrum Hugonem Altissiodorensem episcopum seu inter te et monachos SanctiGermani agitabatur a nobis judicatum sit litterarum serie annotari præcepimus ne secuturæ posteritatis memoriæ subtrahatur Super eodem itaque negotio cum fratribus nostris diutius conferentes quia dubium non erat quod tu et fratres tui et receptionem ibi et correctionem ordinis habuissetis et his omnibus post obitum Gervasii abbatis fueratis spoliati vos primo omnium restituendas esse censuimus ad hæc prædecessorum nostrorum vestigia subsecuti et quod a nobis statutum fuerat innovantes præcipimus ut in abbatia SanctiGermani sine tuo tuorumque successorum consilio abbas nullatenus eligatur electum vero approbandi vel reprobandi canonice et si dignus fuerit in abbatem benedicendi Altissiodorensis episcopus liberam habeat facultatem benedictus quoque obedientiam ei promittat depositio vero ipsius si talis quod absit apparuerit judiciario ordine facienda et tam abbatis quam monachorum canonica correctio ad eundem episcopum nihilominus pertinebit Chrisma oleum sanctum consecrationem altarium vel basilicarum ordinationes monachorum vel clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi abbas et monachi SanctiGermani ab Altissiodorensi episcopo tanquam a diocesano accipiant donec gratiam apostolicæ sedis habuerit Si quis autem hujus nostræ deffinitionis paginam sciens contra eam temere temtaverit honores et officii sui periculum patiatur aut excommunicatione ulterius plectatur nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit Datum Catalauni tertio nonas novembris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter