utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340289

Charter Number: 02340289
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1148
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus christianis quod abbas SanctiPetriVivi Herbertus nomine vendidit ecclesie Vallislucentis pro emenda quadam terra ecclesiæ sue utiliore quicquid æcclesia SanctiPetriVivi habebat in territorio Curginei et Poisei excepta terra quæ ad elemosinarium pertinebat apud Poiseium Quod monachi aliquandiu laudare recusantes precibus Lodowici regis Francorum et domini pape Eugenii et Bernardi abbatis Clarevallensis tandem laudaverunt sed quia morte preoccupatus sigilli sui impressione hoc firmare non potuit abbas qui ei successit Girardus nomine et laudavit et confirmavit Et in presentia ejus omne capitulum hoc iterum laudavit sub tali conditione quod terram fontium non emerent nisi consensu ecclesie SanctiPetriVivi Jolduinus scilicet prior laudavit et Joscelinus de Sormereio nepos ejus Galterus de No Petrus Arvernensis Odo de Joviniaco Hugo de Julian Ernaldus et Ernaldus avunculus scilicet et nepos Seguinus Teobaldus filius Beatricis Philippus Gaufridus Johannes de Pruviniaco Fulco elemosinarius Stephanus et Petrus filii Stephani de Balchefi Dodo de Boal Alexander de Joviniaco Johannes de Joviniaco Andreas de Pareio Henricus de Pruviniaco Fulcherus de Joviniaco Reimbaldus Radulfus Willelmus de Pruviniaco Reimundus Galterus de Curteaun Teodericus de Servenni Salo Esvente Balduinus de Malleoth Petrus de SanctoRemigio Alelmus de Pruviniaco Odo puer Seguinus puer Hujus rei testes fuerunt Urricus Odo filius Teobaldi Gunteri maior Galterus decanus Josbertus cubicularius Garinus cocus Sado de Joviniaco Galterus Fulchure Henricus filius Adam Balduinus Nivardus Constantius Ribaldus et Gaufridus cognatus ejus et multi alii Et ut hoc ratum et inconcussum omni tempore haberetur signatum est atque firmatum impressione sigilli predicti abbatis Girardi et domini Hugonis Senonensis archiepiscopi Factum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo octavo in capitulo SanctiPetriVivi III kalendas januarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter