utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340299

Charter Number: 02340299
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie filiis quod contentio facta est inter Norpaldum abbatem Vallislucentis et Norgaldum priorem de Flasceio de terris et pratis et silvis quas habebant in eadem villa que contentio tali ordine terminata est Posita fuit super tres homines Milonem videlicet archipresbiterum Jolduinum conversum de Fosseio Hugonem paltenarium leprosum qui dixerunt in verbo veritatis et dictum suum lege qua debuerunt probaverunt quod ecclesia Vallislucentis in silvis habebat medietatem in terris in pratis in aquis et in aliis redditibus terciam partem de hereditate defuncti Pagani de FonteVene nisi in illis terris que partite erant excepto quod in terra illa que est ultra rivum qui vocatur Vetolius de super viam que tendit VillamMaurum nichil habet ecclesia Vallislucentis in eadem hereditate De concordia illa que facta est per dictum trium predictorum hominum testes sunt Guillelmus presbiter de Flasceio Philippus BibensSeccanam Garnerius de Fosseio Andreas maior Rogerius maior domni Stephani et Robertus homo monachorum et alii multi Sciendum est quod alia die quedam commutatio facta est inter Norpaldum abbatem Vallislucentis et Norgaldum eundem de Flasceio talis quod predictus abbas dedit ecclesie Molismensi per manum ejusdem prioris Norgaldi nummum unum quod annuo censu habebat in molendino de Flasceio et terciam partem ochie in qua erat molendinum ita quod via que juxta molendinum erat in eodem statu permaneret et nichil pejoraretur Predictus vero prior dedit ecclesie Vallislucentis ochiam unam que est desuper illam in qua est molendinum pro dono illo quod fecit predictus abbas Huic commutationi interfuerunt Gofridus de Flasceio Philippus BibensSeccanam Garnerius de Fosseio Drogo Strabo Robertus Vitulus Iterius Venator Guillelmus presbiter Et ut hoc ratum haberetur sigillo utriusque abbatis scilicet Molismi et Vallislucentis sub cyrographo debuit firmari
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter