utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340300

Charter Number: 02340300
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus christianis quod contentio fuit inter Norpaldum abbatem Vallislucentis et Arturium de Lailleio de usuario nemoris Vallislucentis quod clamabat Arturius et homines de Lailleio et de signis quibusdam que fecerant conversi Vallislucentis inter nemus Arturii que tali modo finita est Arturius cognovit quod nullam consuetudinem habebat neque ipse neque homines Laillei in nemore Vallislucentis signa etiam que fecerant conversi Vallislucentis accredentavit Hujus cognitionis testes fuerunt Willelmus archidiaconus Josberbus de Jolna Goffridus Esventez et filius ejus Hugo Holduinus Manens Garnerius de Fusseio Josbertus Infans Harduinus prepositus de Muret Et ut hoc ratum et inconcussum haberetur precibus predicti Arturii sigillo domni Hugonis Senonensis archiepiscopi firmatum atque signatum est
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter