utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340301

Charter Number: 02340301
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus quod domnus Pontius de Triagno donum quod pridem monachis Prullei fecerat de territorio videlicet Cirillei quod quidem propter quoddam intervallum temporis oblivioni dederat magis monachorum credens veritati quam sue oblivioni abbati Vallislucentis recognovit atque perpetuo possidendum quicquid in suo proprio et quicquid de ejus feodo adquirere posset concessit Hujus rei testes sunt Milo Brohuns Stephanus filius Ailidis Anselmus filius Locilini Surdi Odo prepositus Petrus de Joviniaco Petrus Longobardus Milo presbiter Teobaldus piscator et hoc actum est in domo ejusdem Teobaldi apud SanctumFlorentinum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter