utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340302

Charter Number: 02340302
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes pariter ac futuri quod Hugo de Vareliis sub recompensatione et beneficio karitatis attribuit monachis de Vallelucida quicquid possessionis tenebat in agris pratis et silvis a villa Lailliaco usque ad villam que dicitur Curtisgeneii excepto quod silvam que dicitur Lanceia retinuit in manu sua sic tamen ut monachi usum ejusdem silve in omnibus sibi necessariis licite ac libere omni tempore obtineant Quod concessit uxor ejus Mabilia et filii eorum Hugo Adelermus et Petrus Hujus rei testes sunt Engelbertus presbiter Warnerus de Eschieges Balduinus maior Hildierus gener ejus Constantius Reuse Postea etiam predictus Hugo de Vareliis confirmavit donum suum apud Fussiacum audientibus Ansello de Triagnel Stephano Marescoth Arnulfo maiore Milone de Eschieges Arnulfo de Fussiaco Roberto Haganone et Constantio filio ejus Vaslino venatore
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter