utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340304

Charter Number: 02340304
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus volo et presentes et futuros rei geste in meo tempore certam habere noticiam quia scilicet domina Sibilla de Toreneio et Henricus filius ejus dederunt pro Dei amore et remissione peccatorum suorum omnibus diebus vite sue ecclesie Vallislucentis usuarium in omnibus nemoribus suis et in planis ad usus ovium et arietum suorum tali modo quod custodes ovium accipiant in ipsis nemoribus que eis necessaria sunt scilicet ad ignem ad tugurium et rametam Hujus rei testes sunt Girardus capellanus de Toreneio et Radulfus villicus Et ut hoc ratum et inconcussum habeatur precibus ejusdem Sibille littere traditum sigilli nostri impressione confirmatur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter