utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340305

Charter Number: 02340305
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus christianis tam presentibus quam futuris quod Hisnardus vicecomes Joviniacensis dedit in elemosinam ecclesie Vallislucentis pro remedio anime sue et parentum suorum quicquid juris habebat in Armenteriis et a fonte Amandi usque ad Armenterias et ipsum fontem et plasseium circa illum et ultra hoc quicquid ecclesia Vallislucentis poterit adquirere de feodo suo in finibus Rennei Hujus rei testes sunt Garnerius de Fosseio Fulco de Laileilo Arturus gener ejus Rainaldus filius Daimberti de Joviniaco Hoc etiam laudavit uxor predicti vicecomitis nomine Esmerilla et filius ejus Jolduinus Hujus laudationis testes sunt Ansellus VastansSegetem et predictus Rainaldus filius Daimberti de Joviniaco et Odo miles de Joviniaco Et ut hoc ratum semper habeatur jussu predicti vicecomitis impressione domni Hugonis Senonensis archiepiscopi signatum est
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter