utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340308

Charter Number: 02340308
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Hugo Senonensis archiepiscopus existentium memorie et futurorum posteritati notum fieri volo quod inter abbatem Vallislucentis et domnum Milonem de Regneio facta est contentio de quibusdam terris que sunt apud Armentarias que hoc modo terminata est domnus Milo venit ad abbatiam et concessit ecclesie Vallislucentis libere possidendum quicquid eadem ecclesia tenuerat de defuncto Jolduino terram scilicet illam que est citra creeriam versus molendinum de Flaceio et illam que est a creeria sicut turum dividit versus nemus quod dicitur Seuant usque ad fontem Amandi iterum casamentum Bosonis de Chanloth de quo querebatur recognovit quod dudum ante eidem ecclesie laudaverat et laudavit quicquid etiam habemus de casamento Galterii de Fonteneto apud Poseium libere laudavit Actum est hoc in presentia abbatis assistentibus Gaufrido de Mulinuns et Itero de Malonido Hugone de Laili Philippo BibenteSequanam Henrico de Triagnio Girardo monacho Predicta omnia laudaverunt Aelexis uxor ejus et filii ejus Petrus et Milo filia quoque ejus Helewisa Laudaverunt etiam donum quod fecit de quadam parte terre quam fratres nostri essartaverant de nemore quodam quod dicitur Boeletum quod cum eo et aliis communiter tenemus Hujus rei testes Vitalis presbiter de Regniaco Duardus clericus de Seant Galfridus clericus de Balneolis Garnerus prepositus de Regniaco Gauterus filius Wiberti Quod ut ratum et firmum omni tempore habeatur sigilli attestatione firmavi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter