utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340309

Charter Number: 02340309
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis notum sit omnibus presentibus et futuris quod inter monachos Vallislucentis et milites Templi de Colatorio per manum Bernardi Clarevallensis abbatis facta est hec compositio Quod milites Templi quicquid habebant in territorio de Cirilli de divisione quæ est inter grangiam ipsorum militum et grangiam monachorum totum monachis concesserunt id est medietatem atrii medietatem decime et terras alias ita ut deinceps a divisione predicta usque ad Sevei nichil nemoris neque terræ adquirere possint milites Templi nisi forte omnino gratis datum fuerit in elemosinam ut nichil terrene subventione ab eis accipiat isque dederit Similiter et monachi Vallislucentis concesserunt militibus Templi quicquid habebant a predicta divisione usque ad ripam Venne ita ut in valle illa nichil possint adquirere nemoris seu terre nisi forte gratis omnino ab aliquo fuerit datum ut nichil terrene subjectione ab his accipiat is qui dederit Laudavit hoc Norpaudus abbas Vallislucentis et frater Evrardus magister fratrum de Templo qui in Francia sunt Et ut firmum permaneat utriusque sigillo firmatum est cum sigillo abbatis Clarevallis Laudavit hoc et frater Huntfredus magister Colatorii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter