utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340311

Charter Number: 02340311
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus christianis quod Hugo de Vareis pro redemptione anime sue et parentum suorum dedit ecclesie Vallislucentis in elemosinam quicquid juris habebat apud Seantium et in finibus ejus et apud Cirilleium et in finibus ejus Hoc laudavit uxor Amelina apud Deilocum et filia ejus Edelina ante abbatem ejusdem loci et canonichos Stephanum videlicet de Turniaco et Gauterium Hospitalem Predictus vero Hugo hoc etiam donum iterum ante archiepiscopum Hugonem Senonensem recognovit et per manum ipsius eedem ecclesie confirmavit Hujus rei testes fuerunt Symon tessaurarius Josbertus de Joneio Hugo prepositus regis Stephanus filius Baldrici Quintimilius famulus archiepiscopi Hoc igitur donum quod Hugo fecit per manum archiepiscopi laudaverunt filie Alelmi Maria soror ejus sub his predictis testibus et Hugo filius Marie et filia ejus teste videlicet Philippo filio Constantii et Balduino sororio Philippi Petrus etiam filius Petri de Vareis dedit ecclesie Vallislucentis quicquid juris habebat apud Seantium in finibus ejus et apud Cirilleium et in finibus ejus Hoc donum laudavit mater ejus apud Vallemmauri ita quod presentes et testes fuerunt Milo villicus regis Garnerius de SanctoBenedicto et alius Garnerius de Tilleio Hoc donum isdem similiter Petrus ante Hugonem Senonensem archiepiscopum veniens recognovit et per manum ipsius eidem ecclesie confirmavit ita quod testes fuerunt isti Symon tessaurarius Josbertus de Joneio Hugo prepositus regis Stephanus frater Baldrici Quintimilius famulus archiepiscopi et magister Josbertus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter