utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340339

Charter Number: 02340339
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1151 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum omnibus fieri volo præsentibus et futuris quod Heloyssa Paraclitensis abbatissa interventu religiosorum virorum concessit Blesensi comitissæ laude et voluntate totius capituli sui locum Pomerii ad construendam abbatiam statutis inter se quibusdam conventionibus quas duximus annotandas Statutum itaque fuit et divisum quod hac prima abbatissa Pomerii quæ nunc est constituta domina Gertrude nobili et honesta fœmina quæ canonice electa fuit apud Paraclitum de dominabus ejusdem ecclesiæ cæteræ quæ post ipsam primam substituentur in eodem loco canonice eligentur secundum aliarum consuetudinem ecclesiarum et assumentur de ipsa ecclesia si in ea potuerint inveniri Sin autem transibunt ad ecclesiam Paracliti et de ea sibi assument abbatissam et ad aliam per electionem non licebit eis pertransire ecclesiam quoniam alium ordinem nisi Paraclitensem non licebit eis observare Abbatissa vero Paracliti semel in anno ibit Pomerium et sedens in capitulo emendabit si quid fuerit emendandum de ordine vel de aliqua re ad ordinem pertinente Pro concessione sane prædicti loci dedit comitissa ecclesiæ Paracliti tres modios frumenti per singulos annos in molendino suo Pruvini sub Crevecor laude quidem filiorum suorum comitum Henrici Theobaldi et Stephani promisitque rem juste garantire Et hoc fuit ad voluntatem abbatissæ Paraclitensis et totius capituli sui Promisit et abbatissa Paracliti promisit et comitissa quod nec per dominum papam nec per alium aliquem quod factum fuerat aliquo modo immutaretur sed et conditiones inter utramque ecclesiam superius designatæ a neutra parte abolerentur Harum conventionum mediatorem me posuerunt et abbatissa et comitissa atque benigna utriusque partis postulatione in manu accepi rem sicuti fuerat simpliciter ac devote celebrata opitulante Domino in finem permanere Ut autem et modernis et successuræ posteritati firmum et ratum habeatur autoritate sigilli nostri muniri fecimus sub chirographi divisione
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter