utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340340

Charter Number: 02340340
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo Senonensis ecclesie archiepiscopus existentium presentie et futurorum posteritati in perpetuum Cum sancte matris ecclesie primo pastori Petro dominicas oves pascendi nequaquam cura committitur nisi prius Dei dilectione se ferventem tercio fateatur manifeste nobis ostenditur quia pastores qui perfecte Deum diligunt gregi dominico tam spiritualem cibum quam etiam corporale subsidium propinare non negligunt Hujus rei gratia notum vobis fieri volumus quod Symon Pichered dedit Deo et ecclesie Beate Marie de Deiloco quicquid habebat et quicquid post decessum matris uxoris sue habiturus erat in feodo de Thory Pro hoc ergo beneficio canonici Deilocences decem libras ei dederunt et quoddam pratum et unam vineam apud Joviniacum Teobaldus etiam comes Blesensis canonicorum precibus inclinatus quandam Symonis filiam que in prefato feodo successura erat jure hereditario monialem fecit Garinus autem de Venisiaco a quo feodum illud Symon tenebat et uxor Garini Petronilla sed et filius ejus Ansellus hoc laudaverunt Item Stephanus de Canvalone reddidit se ipsum ecclesie pretaxate et pro anima sua eidem dedit ecclesie quicquid habebat in feodo de Thori laudante hoc uxore sua nomine Regina que ab eo feodum illud in dote susceperat et Odelina matre sua Ansello Bussello et Garnero fratribus suis Bucello quoque nepote suo filio Iterii Bucel Ansellus autem de Venisiaco a quo prefatum tenuerat Stephanus feodum et frater Anselli Freherus sed et uxor sua Elisabeth hoc laudaverunt Huic ergo caritati caritatem remetientes Deilocenses canonici centum solidos Ansello dederunt et unum equum et Frehero viginti quinque solidos uxori quoque Anselli viginti solidos Sed quum tunc temporis Freherus miles non erat promisit Ansellus quia quando miles fieret terram ab eo nunquam teneret nisi prius hec omnia laudaret et confirmaret Si igitur quelibet in futuro persona ex omnibus ad feodum de Thori pertinentibus que omnia libera prorsus et quieta canonicis Deilocensibus concedit Ansellus in perpetuum possidenda exceptis tantum corporibus hominum aliquam rem modicam vel grandem calumniare presumpserit Ansellus eis omnia adquietabit Ceterum ne futuris temporibus aliquis hanc conscriptionis nostre paginam audeat temerare nos solliciti de commissis a Domino nobis ovibus suis sigilli nostri auctoritate testiumque subscriptione corroborare curavimus et malefactorem illum quicumque sit nisi digna emendatione satisfecerit anathematis jaculo percutimus Testes sunt Herveus prepositus Guillelmus archidiaconus Symon thesaurarius Gosbertus de Jolnia Adam miles ejusdem Anselli Odo de Ruz prepositus Adam famulus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter