utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340370

Charter Number: 02340370
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1155
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individue Trinitatis ego Herveus prepositus totusque Senonensis æcclesiæ conventus tam futuris quam presentibus notum facimus quod terram arabilem quæ est sita inter plesseium Hugonis Esventi et nemus Beati Stephani ante granchiam Cavarie quæ etiam versus Palliacum respicit æcclesiæ Arriparensi et tibi Harduine venerabilis ejusdem æcclesiæ abbas tuisque successoribus in perpetuum quiete et pacifice possidendam unanimiter concedimus ea siquidem intercedente pactione quod singulis annis in festivitate Sancti Remigii duos sextarios frumenti duosque tremesii Senonis in cellario nostro persolvetis Hoc autem ut ratum habeatur presentis pagine scripto muniri et sigilli nostri auctoritate roborari fecimus subscriptis personarum æcclesiæ nostræ nominibus et fratrum nostrorum qui ejusdem rei actores extiterunt et testes Actum publice in capitulo nostro anno ab Incarnatione Domini MCLV pontificatus autem archiepiscopi nostri Hugonis IIII X Herveus prepositus Odo decanus Willelmus archidiaconus Symon thesaurarius Symon cellerarius Rainaldus Pruvinensis archidiaconus Gosbertus sacerdos Robbertus et Theo diaconi Gosebertus et Symon subdiaconi Matheus precentor et cancellarius scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter