utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340372

Charter Number: 02340372
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1155
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex notum facimus universis præsentibus et futuris quod ecclesia Sancti Johannis Senonensis quamdam villam habebat Chesiacum nomine quæ posita in mala vicinia affligebatur graviter et vastabatur Obtentu defensionis et gratia emendationis imposterum abbas ejusdem loci Gilibertus assensu capituli sui collegit nos ad medietatem totius villæ in quibuscumque redditibus undecumque sint seorsum retentis herbergagio suo ecclesia et decima tota et duobus arpentis prati et usuario nemoris ad opus ejusdem domus et iterum ad opus domus de Cabriaco in omnibus aliis quæcumque ibidem sint et deinceps futura sint medietatem unam canonici et nos et successores nostri alteram habebimus medietatem hac servata immobiliter conventione quod regiæ liberalitati non liceat suam medietatem donare alteri personæ vel ecclesiæ nullusque omnino partem regiam habere nisi ecclesia Sancti Johannis valeat In villa autem eadem nos et ecclesia communiter servientem constituemus qui nobis pariter et abbati faciat fidelitatem Quod ut ratum sit imposterum sigilli nostri auctoritate et nominis nostri charactere fecimus confirmari Actum Sistigiaci anno Dominicæ Incarnationis MCLV astantibus in palatio nostro quorum subtitulata sunt nomina et signa S comitis THEOBALDI dapiferi nostri S GUIDONIS buticularii S MATHEI camerarii S MATHEI constabularii Data per manum HUGONIS cancellarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter