utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340378

Charter Number: 02340378
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1156
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis ego Guillelmus divina gratia comes Nivernensis notum fieri volo omnibus hominibus tam præsentibus quam futuris quod ego et Guichardus Pontiniaci abbas et fratres ejusdem ecclesiæ ad nostrum commodum utrique respicientes fecimus commutationem de grangia quæ dicitur Lorant pro qua grangia ego Guillelmus comes Nivernensis prædictis monachis donavi quod sequens pagina declarat scilicet quidquid apud villam quæ SanctaPorcaria vocabatur ego ipse comes habebam et ad me pertinebat et alii a me ibidem tenebant et possidebant eis ipsis possessoribus laudantibus et concedentibus Quidquid igitur Guiardus Catus quidquid Bartholomæus tunc vicecomes LaniaciCastri et si qui alii in toto territorio villæ illius habebant et ad eos eorumque successores ac filios pertinebat sive in dominio sive in casamento quidquid et alii tenebant ab eis in eodem territorio in nemoribus in planis in pratis in aquis concedentibus atque laudantibus tam ipsis quam uxoribus eorum ac filiis atque Guiardi filia Aramburge totum ego comes dedi Pontiniacensi ecclesiæ libere et quiete jure perpetuo possidendum exceptis quinque solidis de censu aquæ quos prædictus Guiardus sibi retinuit et excepto quod nemus quod dicitur Revisiacum et nemus quod dicitur VallisPagana et nemus SanctiStephani et forestam de Contest sicut ipsa se continet in planitiem vel agriculturam non redigent Pontiniacenses Guiardo autem pro supramemoratis rebus quas in illo territorio habebat duodecim libras Pruviniensis monetæ in peagio meo apud Autissiodorum assignavi concedens ei ut ex illis duodecim libris de casamento Bartholomæi vicecomitis septem libras acciperet propter id quod tenebat ab eodem Bartholomæo apud memoratam villam SanctamPorcariam Sed quoniam fratribus Pontiniacensibus nimis durum videbatur ut propter se habitatores villæ illius a suis possessionibus excluderentur placitam illis hominibus feci recompensationem ita ut sponte discederent et in pace monachis locum dimitterent Quia vero servientibus Deo pax et quies maxime necessariæ sunt ne fratres a transeuntibus molestiam aliquam aut inquietudinem patiantur viam quæ Lanniacum ducebat per Revisiacum Vallemque Paganam feci transmutari ab inferiori plano in nemus superius firmavique Pontiniacensibus conventione incommutabili ut quemadmodum a me transponi jussa est eadem via ita in posterum perpetua diuturnitate remaneat Illud quoque supradicta conventione confirmationeque constitui ut intra subscriptos terminos nulla quorumcumque aliorum hominum animalia ingrediantur scilicet intra terminos planitiesque memorati territorii SanctæPorcariæ et grangiæ quæ dicitur Avaranda et ejus quam Buinionem appellant et exinde sicut mortuum de Boi venit a matre aqua et inde sicut mater aqua venit usque ad caput fosseii inde quoque sicut fosseium portat ad fontem Letardi et inde sicut fosseium idem vadit usque ad Argillerias et inde sicut tendit usque ad viam quæ ducit a Pontiniaco Autissiodorum intra hos terminos firmavi atque constitui ut nulla aliorum hominum animalia ingrediantur sed Pontiniaci fratres libere et quiete possideant Item sciendum quod ego comes dedi memoratis Pontiniacensibus terram et nemus quæ terra his terminis continetur videlicet sicut via ducit de Pontiniaco ad Sulliacum et inde Venussiam versus Pontiniacum ita ut intra hos terminos in terra quæ Communia dicitur nemo aliorum hominum habitationem unquam habeat aut agriculturam exerceat sed fratres Pontiniaci libere semper et quiete possideant propter quam terram ipsi Pontiniacenses concesserunt mihi terram quam habebant in finagio de Maire extra fosseios excepto censu et coustumis eorum Adjeci dare Pontiniacensibus pro supradicta grangia de Lorant terram quamdam et nemus quam terram et nemus acceperam mutuo a monachis SanctiMichaelis de Tornodoro sicut in cartula domni Petri abbatis ejusdem ecclesiæ scriptum esse volui nostroque sigillo communitum hæc terra et nemus est intra terminos qui subscribuntur videlicet a via quæ ducit de Nuceriis Autissiodorum usque ad viam Poliaci et inde usque Lescherias et de Lescheriis usque ad viam quæ de Nentreio per VallemCarmi ducit usque ad supradictam de Nuceriis tendentem Autissiodorum quidquid intra has quatuor vias habebat ecclesia SanctiMichaelis cum ab abbate et conventu ejus mihi concessum esset et traditum pro mutuo quod eis commutaveram totum dedi Pontiniacensi ecclesiæ Quidquid et intra has quatuor vias quas proxime diximus Guillelmus GrossumBrachium habebat laudantibus et concedentibus fratribus ejus Hugone et Philippo et uxore ejus quæ Damnos vocabatur dedi memoratæ Pontiniacensi ecclesiæ Tam dedi Pontiniacensi ecclesiæ quidquid Molismensis ecclesia et hæredes Poliaci videlicet Albericus et Garinus fratresque eorum habebant de memorato alodio inter Lescherias et SanctasVirtutes præter prata et oscas quas prædicti fratres in villa SanctarumVirtutum possidebant laudantibus uxoribus filiis et filiabus eorum Concessi quoque Pontiniacensibus quidquid poterunt acquirere in terris vel pratis vel nemoribus et pascuis ad opus grangiæ de Acrimonte que in proxime dicto territorio sita est quod sit de feodo meo Hæc omnia sicut hic scripta et digesta sunt laudante uxore mea Itta nomine et filiis meis Guillelmo et Guiardo ego Guillelmus comes Nivernensis dedi Pontiniacensi ecclesiæ quiete ac libere et sine omni contradictione perpetuo possidenda Quæ videlicet ut in posterum semper rata permaneant hanc cartulam uti scripta sunt nostro sigillo munivi sed et domnum Alanum tunc Autissiodorensem episcopum ut eandem suo quoque sigillo muniret ipse precatus sum ut tam episcopali quam nostra authoritate munita hæc pagina majori certitudine ac firmitudine contra omnes omnium hominum calumnias ac violentias si quæ forte emerserint omnia nostra dona sicut ea scripta continet inconcussa defendat in perpetuum tradatque memoriæ posterorum nullatenus infringenda Quod si forte aliqui contra fratres Pontiniacenses super his donis nostris calumniari quippiam vel aliquam vim inferre temptaverint ego et hæredes mei pro me contra omnes homines garentire habemus omnia Pontiniacensi ecclesiæ memoratæ Grangiam autem et ea quæ a prædictis fratribus in commutationem recepi iidem fratres in pace possidebant et longo tempore possederant Unde si quis mihi vel hæredibus meis calumniam moverit fratres toties dicti in verbo veritatis tamen sine alio guaramine testificabuntur quod hæc omnia quæ mihi commutaverunt ipsis diebus commutationis tenebant et longo tempore ante libere et quiete tenuerant Testes sunt Stephanus cellerarius et Radulfus de Tociaco canonici SanctiStephani Autissiodorensis magister Stephanus et Gaufridus clerici comitis Willelmus capellanus Milo de Nuceriis Bartholomæus vicecomes Laniaci Colombus præpositus Rodbertus præpositus Petrus scriptor Gaufridus camerarius Actum est anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo sexto epacta vigesima sexta indictione quarta Adriano papa regnante Ludovico rege Francorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter