utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340381

Charter Number: 02340381
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1156
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Reverendo patri ac domino G Dei gracia Lingonensis [ecclesiæ] episcopo Hugo decanus Tornodorensis salutem et obedienciam tanquam patri ac domino debitam et devotam Paternitati vestre tenore presentium intimamus quoniam collatio ecclesie et Capelle juxta Ponchiacum que vacat ad presens pertinet ad abbatem BeatiMichaelis Tornodorensis tanquam patronum dicte ecclesie et jam bis vidimus dictum abbatem conferre dictam ecclesiam et admittere presentatum paternitatem vestram rogantes humiliter et devote quatinus dominum Parisium vicarium nostrum cui collata est dicta ecclesia a dicto abbate ad curam predicte ecclesie admittatis intuitu pietatis valeat paternitati vestre Data anno Domini MCLVI dominica ante festum beati Vincentii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter