utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340382

Charter Number: 02340382
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1156
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum esse volumus universis tam præsentibus quam futuris calumpniam ortam inter ecclesiam SanctæColumbæ Senonensis et ecclesiam de Deiloco nostro tempore fuisse sedatam et definitam hoc modo Quædam partes terrarum inter Ceriserios et Vennam fluvium sunt in finagio scilicet Ceriseriorum et Vallismauri et Tilii quæ etiam terræ SanctæColumbæ dicuntur quas abbas SanctæColumbæ pro jure ecclesiæ suæ clamabat Fratres vero Deiloci dicebant terras ipsas a quibusdam militibus laude et assensu eorum a quibus ipsi tenuerant sibi in eleemosinam datas diutissime tenuisse Tandem abbas SanctæColumbæ pro amore Dei et nostra et amicorum ecclesiæ Deiloci prece pacatus terras ipsas necnon et ædificia quæ antiquitus in eisdem terris erant vel quæ fratres Deiloci ibidem fecerant prata scilicet et vineta ecclesiæ Deiloci concessit et in pace dimisit Ne igitur Deilocensi ecclesiæ super hac re ab ecclesia SanctæColumbæ vel a quolibet alio aliqua deinceps oriretur calumpnia præsentem eis tradidimus cartam sigilli nostri authoritate confirmatam Sed et ut firmius pax inter ecclesias utrasque postmodum haberetur voluimus et factum ut eadem carta laude et assensu capituli SanctæColumbæ sigillo domini Odonis ejusdem ecclesiæ abbatis corroboraretur Actum est publice Senonis anno Verbi Incarnati millesimo centesimo quinquagesimo sexto regnante Ludovico Juniore in Francia
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter