utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340383

Charter Number: 02340383
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1156
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Ego Henricus Trecensium comes palatinus notum fieri volo universis presentibus et futuris quod Garnerus de Buci dat æcclesiæ Deiloci et fratribus ibidem Deo servientibus totas terras quas habebat inter monasterium de Pareto et grangiam de Malorepasto excepta parte sua de clauso Grimoardi pro XII denarios de censu De quibus terris Girardus frater ejus partem quandam pro VI denariis de censu prius adcensiverat Ipse vero partem reliquam pro totidem concedit etiam quicquid ab hominibus ejus elemosina vel emptione possident vel in posterum acquirere poterunt Donat etiam obbolum de censu quem habebat in molendino de Chicheri et quicquid post decessum matris suæ habiturus erat in censu molendini et si domum molendini vel ortum amplificare voluerint partem suam super hoc liberam concedit Laudat etiam idem Garnerus quicquid ecclesia supradicta in MonteMorgis emptione censu vel elemosina acquirere poterit in partibus Huonis Warrel Fillonis Anselli generis ejus Galteri lo Turneiant pro IIII solidis de censu Laudat iterum usualia in pascuis suis a grangia usque ad crucem Bernuis et in maretis herbam omnibus bestiis et viam per terram suam in pascuis Hoc totum laudavit Margareta uxor ejus Actum est publice anno ab Incarnatione Domini MCLVI Hujus rei testes sunt Willelmus cancellarius Gerardus de Cantomerlo Willelmus Parvus Ansellus Botellarius Manasses de Villamauri Gaufridus Fornarius Petrus Brostardus Ansoldus de Marriaco Ansellus Surdus Sewinus de Toregni Ansellus de FonteVane
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter