utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340385

Charter Number: 02340385
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1148
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod abbas SanctiPetriVivi Herbertus nomine dimisit et concessit æcclesiæ Vallislucentis omnem terram quam ecclesia SanctiPetriVivi habebat in territorio Curginei et Poisei et in plano et in bosco excepta quadam terra quæ ad elemosinarium pertinebat unde reddebantur ei decem et octo nummi et tres eminæ avenæ tali conditione inter duas æcclesias habita quod æcclesia Vallislucentis persolveret æcclesiæ SanctiPetriVivi pro illa terra unoquoque anno in festo SanctiRemigii tria sextaria pisorum et tria sextaria avenæ Et ut hoc ratum habeatur sigilli sui impressione signavit Quodam vero interposito temporis intervallo idem abbas Herbertus eandem terram et totum censum ecclesiæ Vallislucentis vendidit pro emenda alia terra commodiore sibi et utiliore quam emit a Milone de Basochis in territorio Silviniacensi Quod monachi aliquandiu laudare recusantes tandem precibus domini pape Eugenii et Lodowici regis Francorum et Bernardi abbatis Clarevallensis laudaverunt et terram illam æcclesiæ Vallislucentis habendam et perpetuo possidendam concesserunt Hoc laudavit omne capitulum Jolduinus scilicet prior ejusdem ecclesiæ SanctiPetriVivi Walter prior de No[] Le reste comme dans la charte cidessus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter