utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350002

Charter Number: 02350002
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0843
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Regalis celsitudinis moris est fideles suos honoribus multiplicibus et beneficiis ingentibus honorare atque sublimare proinde ergo comperiat omnium Dei sancte Ecclesie nostrorumque fidelium presentium sive futurorum industria quia concedimus cuidam fideli nostro nomine Nivelongo sub devotione servitii sui quasdam res juris nostri sitas in pago Otisioderinse seu Wastinense curtem videlicet Hermoldi super fluvium Betus mansos videlicet triginta cum tertia parte capelle ibidem consistentis et cum mancipiis utriusque sexus ceterisque adjacentiis in pago denique Otisiodorinse in villa nuncupante Villasalum mansa videlicet decem cum capella constructa in honore Sancti Martini super fluvium Cort Unde et hanc nostre firmitatis auctoritatem scribere jussimus per quam memorato fideli nostro suprataxatas res jure proprietario cum omni earum integritate concedimus cum mancipiis terris vineis pratis silvis aquis molendinis ceterisque adjacentiis ea videlicet ratione ut quemadmodum de suis reliquis proprietatibus abhinc per hoc nostrum preceptum in omnibus habeat potestatem faciendi quicquid elegerit Et ut hec nostre largitionis auctoritas per futura tempora pleniorem obtineat firmitatem manu nostra subter confirmavimus et anulo nostro sigillari decrevimus Signum Karoli gloriosissimi regis Jonas notarius ad vicem Ludovici recognovi et subscripsi Data idibus januarii anno III indictione VI regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Valentianas regio palatio in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter