utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350015

Charter Number: 02350015
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sit notum universis christiane religionis cultoribus quod quidam miles de Ruvra nomine Waldricus igne divini amoris accensus venit Molismum ut habitum religionis acciperet quatinus de transactis malis a Deo misericordiam et indulgentiam inveniret Quod et factum est Predictus igitur miles venit Molismum ut desiderium suum adimplere potuisset adduxit secum filium suum Hugonem militem cujus consilio et voluntate dedit ipsa die qua a nobis susceptus est ad augmentum ecclesie nostre omne allodium suum quod habebat apud Anciacum et Argentolium et Lisinias et apud abbatiam Sancti Michaelis in terris in silvis in pratis in vineis ita liberum et ab omni calumpnia absolutum ut nullus homo absque Molismensi ecclesia in ipso aliquid clamare valeat Hoc igitur donum posuit filius ejus loco patris sui super altare ante crucifixum et laudavit atque confirmavit quicquid nobis pater suus prenominatus dedit Igitur miles assensu et voluntate uxoris sue et ceterorum amicorum suorum omnia [] taxavimus adimplevit et ut ea que superius commemoravimus fixa et inviolata maneant eorum nomina hujus cartule curavimus adnotare qui hujus donationi interfuerunt ut si quis in futuro instigante diabolo aliquam fraudem nobis exinde facere voluerit eorum testimonio et defensione roboretur Ex parte militis Gocelinus presbiter de Gurgiaco Hugo filius ejus ex parte monachorum Willelmus de Mase Arnulfus pistor Johannes Isembardus Ricardus Teodicus ceterique quamplures
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter