utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350025

Charter Number: 02350025
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: Undefined

map View Map
Charter:
Notificamus universis sancte ecclesie fidelibus quod domnus Wido de Aspre inspiratione divina conpunctus venit Molismum et petiit a domno abbate et fratribus ut ei habitum religionis ob remissionem peccatorum suorum tribuerent ut cum ipsis in miliciam Christi usque ad finem permaneret Quod et impetravit Dedit igitur nobis omne allodium suum quod habebat in Tornodorensi territorio in ipso castro Tornodorensi et apud villam que Griseus vocatur et ad aliam villam que Bernonus dicitur Non solum autem in his tribus supranominatis locis concessit nobis omnem hereditatem suam scilicet ubicumque aliquid habebat servosque ancillas terram cultam et incultam in vineis et silvis adhuc autem aream unius molendini apud Griseium Hec omnia nobis concessit laudante filio suo Wilenco et filiabus suis et fratribus suis Haimone Rogerio Ulgerio Transacto igitur non modico tempore alia vice venerunt Molismum Rogerius et Ulgerius videre fratrem suum Dedit ipse Rogerius partem suam de area molendini Ulgerius vero similiter suam partem et quicquid in supradicto alodio obtinebat Hujus rei testes sunt Rogerius clericus Raynaldus de Besua et alii in carta notati
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter