Charter Document - 02350036
Charter Number: 02350036
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Submission
Date: 1088 - 1089
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Submission
Date: 1088 - 1089
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego St comes et uxor mea Ad considerantes pondus honoris nobis a Deo commissi trementes examen divini juditii premeditari cepimus qualiter abbatias michi a patribus meis quasi sub jure regali dimissas pro communi parentum et omnium fidelium salute secundum ordinem sancti Benedicti ordinare valeremus Unde unam que sub honore sanctissimi confessoris atque pontificis Germani constructa est et antiquitus sublimata quia pene ab incolis prave viventibus dirui videbatur ex consensu et rogatu domni Urbani pape religioni Cluniacensis cenobii subjugare disposuimus Sepius itaque domnus Hugo abbas a nobis nostrisque admonitus immo a domno papa et ab ipso pontifice Autisioderensi magisque nimia pietate coactus domnum Hey priorem Cluniacensem domnum quoque Willelmum priorem de Caritate ad nos direxerunt per quorum manum laudante duce Burgundie Odone a quo eandem abbatiam in benefitio habebam uxore mea et filiis laudantibus principibus quoque ipsius patris Willelmo scilicet Nivernensi comite et Waltero vicecomite ceterisque quam pluribus Deo et sancto Petro locoque Cluniacensi et domno Hugoni abbati suisque successoribus ad regendum et disponendum abbatem et cetera secundum ordinem et voluntatem suam donavi et possidendam ipsam abbatiam concessi sic tamen ut quasdam quas ibi habebam consuetudines ad locum tuendum et meis adventibus serviendum retinerem Convenientibus autem nobis XVIIII kalendas decembris in capitulo Sancti Germani postulantibus universis predictus prior tradidit fratribus in abbatem nepotem patris sui domni Hugonis abbatis ad regendum eos et disponendum locum secundum regulam sancti Benedicti et instituta Cluniensis monasterii ad tenendum et faciendum libere servitium Dei et sancti Germani collaudante hec Umb episcopo et nobis clero et populo ipsis vero monachis se obedire his communiter requirenti presuli non parva voce promittentibus auxiliante domino Jesu Christo cui est honor et gloria in secula seculorum Amen Regnante Philippo rege Testes hujus rei W comes Nivernensis Walterus vicomes Gotefredus dapifer comitis Signum comitis Stephani signum comitisse uxoris ejus