utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350047

Charter Number: 02350047
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1129 - 1134
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Herbertus Dei gratia abbas Sancti Petri Vivi et omnis conventus ecclesie cunctis in Christo credentibus tam futuris quam presentibus salutem Notum esse volumus caritati fidelium quod milites de Templo in capitulum nostrum venientes petierunt a nobis ecclesiam quam habebamus in villa Ciriliaci cum terris cultis et incultis et in nemore Quorum preces suscipientes concessimus eis quicquid ibi habebamus Postmodum vero ipsi eandem terram cambierunt monachis de Vallelucenti pro quibusdam eorum terris que eis utiliores et magis commode erant utpote prata nemus et terras aratorias habentes De his autem terris sic ex cambitione illa susceptis per singulos annos ecclesie Sancti Petri Vivi de censu inde solvent solidos tres in festo Sancti Remigii ea scilicet conditione ut si aliquando contigerit eos terram illam vel locum dimittere ad ecclesiam Beati Petri Vivi libere redeat Hoc concessum et adcredentatum est in presentia Gaufridi Carnotensis episcopi et Buchardi Meldensis episcopi et comitis Theobaldi presentibus etiam Guillelmo Falcone et Raimundo Templi militibus Hanc autem conventionem inter domnum Norpaldum abbatem de Vallelucenti et milites de Templo sic adcredentatam idem domnus abbas cum conventu ecclesie sue adcredentat domno Herberto abbati et ecclesie Sancti Petri Vivi et domnus abbas Herbertus et ecclesia Sancti Petri concedit eis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter