utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350048

Charter Number: 02350048
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1129 - 1142
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Domini Henricus Dei miseratione Senonensis urbis archiepiscopus Sciant presentes pariter ac futuri quoniam quidam miles Senonensis nomine Adelelmus sub recompensatione et beneficio karitatis attribuit in presentia nostra monachis de Vallelucida quicquid possessionis tenebat a villa Lalliaco usque ad villam que dicitur Curtisgeneii excepto quod silvam que dicitur Lanceia retinuit in manu sua sic tamen ut monachi de lignis ejusdem silve licite et libere colligant et asportent quecumque necessaria erunt usibus suis Quod ut firmum et stabile perpetualiter permaneat coram nobis et nostris publice concessit et concessionem istam in manu nostra deposuit Interfuerunt de clericis nostris Symon Wastinensis archidiaconus Paulinus ecclesie nostre canonicus et diaconus Goslenus SanctiJohannis canonicus regularis Odo sacerdos et canonicus BeateMarie ex parte monachorum Stephanus miles de Thoriniaco Arnulfus serviens noster ex parte supradicti Adelelmi Rainaldus miles prepositus noster Johannes Baretellus Johannes filius Mainerii Laudavit hoc idem uxor ejusdem Adelelmi nomine Lideburgis et filii eorum Hugo Arnulfus et Ansellus ex parte monachorum Stephanus miles de Thoriniaco Daimbertus miles filius Arnaldi Benefacti Daimbertus miles cognomento Crocatius ex parte Hildeburgis et filiorum ejus Herveus miles cognomento Buslenus Theobaldus Rufus Johannes filius Mainerii Constantius cognomento Malaterra Ut autem hec omnia firmiter et inconcusse roborentur in argumentum fidei et veritatis impressionem sigilli nostri apposuimus et quantum ad nos pertinere videbatur firmavimus et laboravimus laudante et concedente Hilduino Manente de cujus jure et benefitio erat Data mense junio regnante Ludovico rege anno XX Petrus cancellarius scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter