Charter Document - 02350077
Charter Number: 02350077
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1157
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1157
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Petrus abbas monasterii S Petri de Cella notum fieri volo omnibus hominibus presentibus et futuris quandam concordiam factam fuisse inter nos et monachos Pontiniaci de decima grangie eorum de Agrimonte ita videlicet ut ipsi Pontiniacenses solverent nobis per singulos annos pro eadem decima censum unius modii annone Facta est autem hujus concordie convenientia per manum domni Alani Autissiod episcopi postea vero idem venerabilis episcopus Alanus erga supradictos Pontiniacenses dilatare volens sue beneficentie largitatem dedit nobis et ecclesie nostre pro ejusdem decime censu quadraginta quinque libras Nos ergo presente et laudante capitulo nostro sepedictos Pontiniacenses a suprascripte decime censusque redditione in perpetuum absolvimus videlicet decime territorii ejus quod habebant et tenebant Pontiniacenses eo die quo ista carta scripta est id est totam terram et nemus quam possidebat ecclesia Molismensis cum Guillermo Grosso Brachio et S Michaele Tornodori et aliis heredibus Poliaci inter finagium de Lescheriis et Nentreio et Sanctas Virtutes Hujus concordie testes sunt domnus Alanus Autissiod episcopus Hugo abbas Quinciaci Stephanus abbas Regniaci Urbanus abbas Caricampi Harduinus abbas Ripatorii Gaucherius et Reinaudus monachi Clarevallis Gauterius et Reinardus monachi Pontiniaci Drogo subprior Cellensis monasterii tunc enim priorem non habebant Jacobus prepositus Martinus camerarius monachi ejusdem Cellensis monasterii et totius capituli conventus qui presentes fuerunt Actum anno Incarnationis Domini MCLVII regnante rege Francorum Ludovico