Charter Document - 02350080
Charter Number: 02350080
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1157
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1157
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Godofridus Dei gratia Lingonensis Alanus Autissiodorensis episcopi omnibus in perpetuum Noverint presentes et posteri quod discordiam que inter fratres Regniacenses et Milonem de Noeriis agitabatur ex mandato domini pape convenientes in unum communi utriusque partis assensu compositione amicabili studuimus terminare Siquidem calumpniabatur idem Milo contra predictos fratres in finagio grangie ipsorum de Fontesmeis in terra que dicitur Sancti Petri suas esse debere inventiones et justitiam quod abbas et fratres Regniacenses minime recognoscebant De hac igitur re talis extitit nostra sententia quod domus predictorum fratrum et eorum clausure et hortus et virgulta et quidquid infra clausuras ipsorum continetur omnino liberum est et ab omni justitia et exactione penitus absolutum Quicumque vero in predicta terra Regniacensi vel intra vel extra clausuras per mandatum abbatis vel fratrum suorum laboraverit aut perexerit sive mercenarius eorum sive quilibet alius homo nihilominus ab omni justitia et exactione ab omni homine liber existit Quod si forte quispiam eorum aliquid invenerit vel forisfecerit in predicta terra Regniacensium erit inventio nec ad alium pertinet emendatio forisfacti nec propter hoc vel ipsi vel homines alicui respondere cogentur His autem omnibus exceptis extra predictos Regniacensium terminos in aliis hominibus dominus de Noeriis suam poterit exercere justitiam et inventa retinere Si vero in predicta terra fur deprehensus fuerit et abbas seu fratres de Regniaco reddendum eum ad secularem decreverint potestatem non alii quam domino de Noeriis furem reddere debent nec ipsi tamen cogentur eum reddere si non placet Hujus rei testes sunt Lambertus Cisterciensis Willelmus de Maceriis abbates Rainaudus Autissiodorensis archidiaconus Landricus canonicus frater Anglerius Cisterciensis et frater Gislebertus Clarevallensis monachi Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo septimo