Charter Document - 02350089
Charter Number: 02350089
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1159
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1159
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Guillelmus comes Nivernensis notitie presentium et futurorum tradere curavi quod querela fuit agitata inter me et domnum Arduinum abbatem S Germani Autissiodorensis de filiis vel heredibus Garini qui cognominabatur Bibe Sanitatem Ego autem cum diligenter inquisissem de jure B Germani vel meo quicquid in eis requirebam totum donavi et guerpivi Deo et Beato Germano pro salute anime mee et antecessorum meorum laudantibus et consentientibus uxore mea Yda et filio meo Guillelmo jam milite Hujus rei testes sunt magister Stephanus de Puntis clericus meus cum aliis qui nominantur in carta ex parte domni abbatis Stephanus celerarius Sancti Stephani et ceteri qui similiter nominantur in carta Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLIX Adriano papa presidente Ludovico rege Francorum Henrico Trecensium comite Alano pontifice Autisiodorensi