Charter Document - 02350091
Charter Number: 02350091
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1159
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1159
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Guillelmus Dei patientia Nivernensium comes terram et nemus quod ecclesia Beate Marie Molismi inter finagium de Lescheriis ac Neintreio et Sanctas Virtutes obtinebat habere volui Hanc terram et nemus possidebat prefata ecclesia cum Guillelmo Grosso Brachio et Sancto Michaele Tornodori atque aliis heredibus Poilliaci Petivi iterum et meum esse volui quod eadem ecclesia apud Lisinias et in finagio Lisiniarum possidebat Abbas itaque voluntati mee et petitioni satisfaciens laude et assensu capituli sui que prescripta sunt mihi concessit Ego vero ad donum ecclesie benigne respiciens eidem ecclesie contuli in mutuo et elemosina quicquid in Truncheio possidebam terram scilicet nemus herbantum et censum que Brutinus et Ingerannus ac Fornerius ibidem tenebant et quicquid in omnibus usibus reditibus ac commodis in finagio illo habebam excepta justicia quam in manu mea retinui eo tamen tenore quod in his que nunc monachi tenent vel in futuro acquirent justiciam nullam habebo neque justicie mee assistere cogentur cum tamen libertatem ac potestatem ibidem eis dederim et ad libitum vineis custodes apponendi atque vindemiandi dumque vindemie essent si aliquis ex precepto abbatis ad opus vinearum veniret et bestia ejus dampnum inferret reddendo catallum abiret libera bestie vero ab abbate misse ibi pascentur Dedi iterum eis quicquid habebam Monasteriolo Rinneio Suriaco et in totis finagiis preter servos et ancillas liberos seu liberas et preter talliam quam in hiis possideo Concessi eciam ejusdem ecclesie monachis ut quicquid in his finagiis et in omnibus casamentis meis quocumque modo acquirere poterunt acquirant et obtineant Quod si dominus Rainaudus olim comes Tornodori Deo annuente ab Jherusalem reverteretur spopondi eis quod hec donatio et mutuatio rata et inconcussa teneretur atque ab ipso laudaretur Hoc itaque totum laudavit Ida uxor mea et Guillelmus filius meus Et ut ratum habeatur sigilli mei impressione presentem paginam munivi Actum anno gracie MC quinquagesimo nono