utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350103

Charter Number: 02350103
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Hugo Dei gracia Senonensis archiepiscopus notum omnibus Dei fidelibus esse volo quod veniens in presentia nostra miles quidam de Castronantonis nomine Daimbertus Turchus concessit et dedit clamavitque quietum Theoni avunculo suo canonico nostro quicquid apud Veronem habebat insuper et IX denarios de censu quos Senonis habebat donavit ei ad vendendum vel dandum vel faciendum inde quidquid predictus Theo facere vellet Laudaverunt hoc Eremburgis uxor Daimberti et infantes eorum Actum est Senonis in palatio nostro adstantibus nobiscum et abbatibus et personis ecclesie nostre atque militibus et aliis multis quorum nomina in rei testimonium duximus subscribenda Stephanus abbas Sancti Remigii Willelmus abbas Sancti Johannis Senonensis Willelmus prepositus Simon thesaurarius Odo decanus Matheus precentor Robertus canonicus Hatto subdiaconus Isnardus vicecomes Joviniaci Iterius de Malonido Renaudus Jolduinus Willelmus de Curtiniaco Renaudus Mallis Radulfus Gorgia Quot ut firmum esset sigilli nostri auctoritate fecimus communiri Datum per manum Fromundi notarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter