Charter Document - 02350104
Charter Number: 02350104
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquest
Date: 1160 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquest
Date: 1160 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Testes pro Deiloco contra abbatem Sancti Petri Odo juratus dixit quod vidit per XLVI annos dominos de Deiloco colere novalia de quibus contencio inter ipsos et abbatem Sancti Petri Vivi sine contradictione usque ad presentem annum Robertus juratus dixit idem quod Odo de possessione de cultura et tempore Garnerius Sarpe juratus dixit idem quod Odo per omnia et adjecit quod ipse custodivit pisanam in eadem terra que fuit dominorum de Deiloco Herbertus de Migennia juratus dixit idem quod Odo et adjecit quod vidit nemus extirpari a dominis de Deiloco Petrus Breboez juratus dixit idem quod Odo Renaudus vocatus Monachus juratus dixit idem quod Odo Fiedo juratus dixit idem quod Odo de tempore et tenetura dominorum Deiloci Herbertus Tiaut juratus dixit idem quod Odo Petrus Li Camus juratus dixit idem quod Odo Huricus forestarius juratus dixit quod vidit nemus in terra de qua est contencio inter dictos abbates antequam extirparetur et transacti sunt XLV anni et a tempore illo vidit quod fratres de Deiloco terram illam in pace coluerunt et messes suas portaverunt et adjecit quod metas vidit ibi poni ad prohibitionem ne nemus amplius extirparetur Stephanus de Barra juratus dixit idem quod Huricus Robertus Picores juratus dixit idem per omnia Bernardus juratus dixit idem excepto quod non fuit quando mete posite fuerunt scilicet post ea pluries vidit illas Laurencius Vitulus juratus dixit idem quod Huricus Radulfus Morellus juratus dixit idem quod Bernardus Stephanus Asinus juratus dixit idem quod Bernardus et adjecit quod interfuit quando terra primo culta fuit adhuc puer et habuit de pisis ipsius terre Tiricus Chacunus juratus dixit idem quod Bernardus Teobaldus juratus dixit quod LVII anni transacti sunt quod terra de qua contencio est inter abbates exculta est et extirpata et quod ipse in ea a tempore illo extirpavit ex mandato abbatis de Deiloco Constancius juratus dixit quod transacti sunt XLV anni quod terra illa extirpata est et quod vidit in ea extirpantes ex mandato abbatis de Deiloco Martinus juratus dixit idem quod Constancius Andreas juratus dixit idem quod Constancius et quod ipse extirpavit in ea ad mandatum abbatis de Deiloco Remigius juratus dixit idem quod Constancius Lanbertus juratus dixit quod non vidit extirpatam de tempore idem quod Constancius Galterius juratus dixit idem quod Constancius Renaudus juratus sunt XLIV anni quod in terra illa aravit ad aratrum abbatis de Deiloco et quod viderit Amangius juratus dixit idem quod Constancius Godefridus juratus dixit idem quod Constancius Odo juratus Constancius sed non vidit in ea extirpatores Testes abbatis Sancti Petri Vivi contra abbatem Deiloci Menardus juratus dixit contencio est a quadraginta annis et extra Requisitus de omnibus circonstanciis Bertrannus juratus dixit idem quod Menardus Requisitus quomodo hoc sciret dixit ex auditu