Charter Document - 02350107
Charter Number: 02350107
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Willelmus Nivernensis comes presentibus et futuris notifico quod Dodo qui cognominatur Enuisset Deo et Beate Marie et ecclesie Molismensi volente uxore sua et laudante donavit vineam suam quam habebat apud Sanctum Gervasium Hoc donum et elemosinam laudavi ego et uxor mea Ida comitissa et filius noster Willelmus Ut autem hec concessio firma stabilisque permaneat et ne alicui injusta calumpnia eam infringere vel temerare liceat eam sigilli nostri impressione munire et confirmare curavimus Testes hujus rei sunt Humbertus archidiaconus Nivernensis Buccardus de Silligniaco Willelmus Chacebo Odo Crassus Almauricus Chotardi Fardellus et Acelinus de Clamiciaco Actum est hoc apud Autisiodorum anno ab Incarnatione Domini MCLX Ludovico rege Alano Autisiodorensis episcopo Guilenco Molismense abbate