Charter Document - 02350113
Charter Number: 02350113
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1167
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1167
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Ego Alanus Dei gratia Autissiodorensis episcopus notum fieri volo presentibus et futuris quod confirmavi Deo et Beate Marie de Regniaco et fratribus ibidem imperpetuum Deo servientibus quatuor arpenta vinee que Johannes capellanus de Crevent habebat apud Irenci que pro salute anime sue fratribus de Regniaco libere concessit jure perpetuo possidenda cum reddidit se inter manus Ascelini venerabilis abbatis de Regniaco fratrum collegio cum vellet sociandus et eorum beneficiis et orationibus communicandus Preterea concessit predictis fratribus quicquid habebat in mobili et in supellectili vel in aliis rebus Verum etiam quicquid acquisiturus esset quamdiu esset in seculo clericali habitu indutus Sebaudus vero capellanus de Vermenton concessit similiter pro salute anime sue predictis fratribus de Regniaco verumtamen post decessum suum domum quandam lapideam quam habebat apud Vermenton grangiam suam et torcular que sunt juxta eandem domum ortum qui adjacet predicte domui vineam quandam quam habebat in Mondefois et quicquid habet et acquisiturus est sive in mobili sive in edificiis sive in aliis rebus exceptis quatuor partibus vinearum quas pro salute anime sue concessit post decessum suum ecclesie de Vermenton quarum due sunt in valle de Sancto Cirico una in Repenna altera in Clauso Porro Radulfus diaconus frater predicti Sebaudi eodem ductus desiderio concessit similiter post decessum suum pro salute anime sue supradictis fratribus domum suam de Vermenton vineam quam habebat in Foresta et quicquid habet et acquisiturus est sive in mobili sive in edificiis sive in aliis rebus Hujus rei testes sunt Petrus abbas de Vallelucenti Harduinus abbas de Ripatorio magister Girardus Trecensis archidiaconus Brictius canonicus Autissiodorensis Hec autem ut firma et rata imperpetuum habeantur presentis scripture testimonio et sigilli nostri auctoritate roboravimus