Charter Document - 02350116
Charter Number: 02350116
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1160 - 1168
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1160 - 1168
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum omnibus esse volo et presentibus et futuris quum contentio erat inter ecclesiam de Pomereto et presbiterum de Vertilliaco et Joscelinum militem super decimatione de labore sanctimonialium in bosco Raaldi et talis Domino miserante inde compositio facta est ante nos divisum itaque fuit et concessum quod predictus miles vel heredes sui reddent annuatim presbitero messionem suam et ultra nec presbiter nec predictus miles aut heredes sui aliquid poterunt reclamare in decima dominarum Insuper predictus miles concessit et donavit in perpetuum eidem ecclesie de Pomereto in elemosina pasturas de tota terra sua tam in bosco quam in plano ad omnia animalia preter glandem ita scilicet nisi fuerit tanta abundantia quod dari possit ad pasnagium Hoc laudaverunt Guillelmus frater ejusdem Joscelini et uxor ejus Agnes et mater illius Avelina cognomine Clara Laudavit scilicet Ansellus de Triangulo de cujus feodo erat Hujus rei testes sunt Stephanus abbas Sancti Remigii et Guillelmus abbas Sancti Johannis Guillelmus prepositus Teo cellerarius Bernardus presbiter de Gisi Stephanus capellanus de Paraclito frater Teo de Cheveroia Ut autem hoc ratum esset sigilli nostri auctoritate fecimus roborari Datum per manum Fromundi notarii et capellani nostri