utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350159

Charter Number: 02350159
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1164
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei universis sancte matris Ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem et apostolicam benedictionem Notum sit universitati vestre quod ea die qua dedicavimus ecclesiam Beate Columbe atque altare majus in ea consecravimus coadjuvantibus duobus archiepiscopis Hugone videlicet archiepiscopo Senonensi et Dacorum archiepiscopo et tribus episcopis Ostiensi Portuensi Sisiensi adsistentibus in eodem loco quindecim romane curie cardinalibus et multis aliis nobilibus personis confidentes de beati Petri apostoli meritis et beate Columbe virginis et beati Lupi archiepiscopi et confessoris concessimus omnibus per sex dies annuatim ad dedicationem ecclesie venientibus de injuncta penitentia viginti dierum relaxationem cujuscumque professionis sint aut conditionis Abbas vero et religiosorum hominum ibi Deo devote servientium congregatio authoritate nostra omnes annuatim ad dedicationem venientes missarum vigiliarum orationum omnium bonorum que fiunt in eadem ecclesia optant et constituunt fieri participes Facta est autem dedicatio ista anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo quarto sexto calendas maii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter