Charter Document - 02350161
Charter Number: 02350161
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1165
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1165
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum facio omnibus presentibus pariter et futuris quod Henricus filius Exulis de Castroreinardi pro anima patris sui concessit in elemosinam fratribus de Escarleis jure perpetuo curationem aque molendini sui quod habent apud Villam Francam per totam terram suam ubicumque illuc circumjacentem sine destructione riparum ita scilicet quod curamenta super ripas hinc et inde ponerentur et postea in loca denominata in viam scilicet juxta crucem et in quoddam spinetum quod inferius est in prato sicut antea solitum fuerat deportarentur Querelam quoque de quadam terre particula quam infra clausuram predicti molendini idem Henricus clamabat omnino et in perpetuum sopitam dimisit Habuit autem propter hoc de beneficio ecclesie quinquaginta solidos Hoc totum laudaverunt Maria mater sua et fratres Sevinus Reinardus Buccardus et sorores Susanna et Elisabet Factum est hoc per manum Buccardi Aganonis qui hoc totum stabile et perpetuo ratum fore manucepit Hujus rei testes sunt isti Gauterius abbas Fontis Johannis Leinardus prior Castrireinardi et presbiteri Teobaudus de Diciaco et Gaufridus de Francavilla Sevinus Infans Gaufridus Truchebesone Hugo de Roerto Quod totum ut in perpetuum ratum maneat et inconvulsum sigilli nostri auctoritate confirmavimus Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo CLXV