utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350171

Charter Number: 02350171
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1167
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum omnibus esse volo et presentibus et futuris quod Augalo de Silliniaco pro pace et dilectione quam habere volebat erga Pontiniacensem ecclesiam in remissionem peccatorum suorum ac pro anima patris sui laudavit eidem ecclesie Pontiniacensi et concessit quicquid ipsa ecclesia impresentiarum possidet de dominio ejus atque casamentis Laudaverunt hoc pariter Eludia uxor ejus et Agnes soror ipsius Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXVII pontificatus vero nostri XXVI Guarino in eadem ecclesia existente abbate Inde testes sunt Salo de Boolli monachus ejusdem ecclesie et Gerinus conversus Guillelmus de Pruneto Ansellus de Merliniaco Milo de Boolli Guiardus de Laagni Guillelmus filius Salonis Ut autem hoc ratum esset et firmum presenti scripto et sigilli nostri auctoritate fecimus roborari Datum per manum Fromundi capellani et notarii nostri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter