utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350179

Charter Number: 02350179
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1167 - 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Willelmus Dei gratia Autissiodorensis episcopus notum fieri volo presentibus et futuris quod Herbertus de Marri recognovit quia quicquid habebat in territorio et potestate de Irenci de casamento abbatis Sancti Germani erat et usque ad quinque annos pro LX libris totum eidem abbati et monachis in wageria posuit ita tamen quod post illos quinque annos ipse Herbertus aut uxor ejus aut filii aut filie ejus si redimere voluerint licebit eis et nichilominus de casamento predicti abbatis erit Hoc autem laudavit uxor predicti Herberti Regina et ipse Herbertus et juramento promisit quod filiis suis et filiabus cum ad intelligibilem venirent etatem faceret laudare si tamen usque ad predictorum etatem abbas et monachi wageriam tenuerint Hoc vero ut ratum et firmum imposterum habeatur sigillo nostro confirmavimus Sciendum autem quod tempore illo quo hec facta sunt marcha argenti XL et duos solidos comparabatur ad cujus valenciam predicta pecunia reddetur si tamen aliqua occasione contingeret monetam mutari Ad cujus rei certitudinem utraque pars tam abbas quam Herbertus nos rogavit ut sigillo nostro confirmaremus Hujus rei testes sunt octo in carta nominati
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter