Charter Document - 02350184
Charter Number: 02350184
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1168
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1168
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Henricus Trecensium palatinus comes universis presentibus et futuris notum facio quod Manasses comes Barri laudavit et concessit Pontiniacensi ecclesie libere et quiete perpetuo possidendum quicquid eadem ecclesia usque ad hoc tempus tenebat et habebat ubicumque de dominio aut de casamento ipsius Verum si dominus de Chanloth ad feodum quod tenet Sewinus de S Florentino se verteret Pontiniacensis ecclesia XII libras de censu quas debet predicto Sewino ipsi domino de Chanlot redderet quandiu ille adversus ipsum Sewinum vel heredes ejus exinde garenteiam portaret Hoc laudavit et concessit Theobaldus frater ejusdem Manasse Ego quoque rogatu ipsius hoc ipsum laudavi et litteris annotatum sigilli mei impressione firmavi Sunt autem hujus rei testes Girardus Eventatus Guillelmus marescallus Artaudus camerarius ex parte vero domini Manasse Milo clericus ejus Manasses de Villamauri Josbertus Mabile Ansellus de Marlenniaco Milo de Boalliaco Evrardus de Villamauri et Petrus Vitalis de Chanloth Actum anno ab Incarnatione Domini MCLXVIII Datum Trecis per manum Guillelmi cancellarii